monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 186, 1
Pix valde calida est, et in vasis in quibus potus est, sanabilis est. Si maden hominem comedunt, super locum ulceris picem pone, et vermes illos sibi attrahit, ita quod extrahere et abradere potest; et eis ablatis, iterum picem desuper pone, et hoc tam diu fac, dum omnes auferantur. Sed postquam caro illa purgata de vermibus fuit, ipsum locum baumoleo et aliis bonis unguentis inunge, et sanabitur.